Latin · ~8 min
7.1.83 to 7.1.88
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.83-88
Not analysed yet
[24,1] Si erratica, inquit, stella esset, in signifero esset. Quis unum stellis limitem ponit? Quis in angustum diuina compellit? Nempe haec ipsa sidera quae sola moueri creditis, alios et alios circulos habent; quare ergo non aliqua sint quae in proprium iter et ab istis remotum secesserint? Quid est quare in aliqua parte caeli peruium non sit? [24,2] Quod si iudicas non posse ullam stellam, nisi signiferum attigit, uadere, cometes potest sic alium habere circulum ut in hunc tamen parte aliqua sui incidat, quod fieri non est necessarium sed potest. Vide ne hoc magis deceat magnitudinem mundi, ut in multa itinera diuisus circumeat nec unam deterat semitam, ceteris partibus torpeat. [24,3] Credis autem in hoc maximo et pulcherrimo corpore, inter innumerabiles stellas quae noctem decore uario distinguunt, quae minime uacuam et inertem esse patiuntur, quinque solas esse quibus exercere se liceat, ceteras stare fixum et immobilem populum? [25,1] Si quis hoc loco me interrogauerit: Quare ergo non, quemadmodum quinque stellarum, ita harum obseruatus est cursus? ,huic ego respondebo: multa sunt quae esse concedimus, qualia sint ignoramus. [25,2] Habere nos animum, cuius imperio et impellimur et reuocamur, omnes fatebuntur; quid tamen sit animus ille rector dominusque nostri, non magis tibi quisquam expediet quam ubi sit: alius illum dicet spiritum esse, alius concentum quendam, alius uim diuinam et dei partem, alius tenuissimum animae, alius incorporalem potentiam; non deerit qui sanguinem dicat, qui calorem: adeo anime, non potest liquere de ceteris rebus ut adhuc ipse se quaerat. [25,3] Quid ergo miramur cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri legibus certis nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus interuallis recursus est? Nondum sunt anni mille quingenti, ex quo Graecia "stellis numeros et nomina fecit", multaeque hodie sunt gentes quae facie tantum nouerunt caelum, quae nondum sciunt cur luna deficiat, quare obumbretur: haec apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit.