Latin · ~8 min
1.1
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.1
Not analysed yet
Fuit quidam Rex, qui convocatis septem sapientibus filium suum coram eis aduxit et erudiendum tradidit. Unus autem ex ipsis, Syndebar nomine, diligenter conditiones et bonas habitationes pueri contemplatus ait: Vera est iuventus et puritas pueri, et puto quod sapientior erit quam ego, et modo scivi et iam congratulor in sapientia sua, cum creverit, dum video quia non est similis sui. Dixerunt alii sapientes: Verba Sindebaris sunt ut nubila, tonitrua, fulgura, quando (non) est ymber aque in eis. Dixit Sindebar: Non cognoscitis quia sapientia est in homine sicut muscus et ambra? Que quanto plus tanguntur, tanto magis dant odorem suum. Sic et sapientia çelum suscitat illum. Adhuc respondit alius et dixit: Hec (sunt) verba quorum nullus est qui cognoscat veritatem, usque dum videat eorum novissima, nec aliquis potest ea laudare, donec videat eorum finem, et hec sunt: Navis in pelago maris usque dum intrat portum, et bellator in prelio donec reddeat victor, et eger usquequo de egritudine convalescat, et pregnans usque dum pariat, et triticum donec reponatur in fovea. Similiter verba Sindabaris laudari non possunt, donec |eorum videatur effectus. Hec audiens Sindibar iratus est valde in socios dixitque ad Regem: Vivat Rex! Ego docebo filium tuum, ut vincat sapientiam omnium sapientum. Sed concede mihi petitionem cordis mei quam posco a te; quodsi non fecero, tradam vitam meam iugulo ante regalem curiam. Postremo turbati sunt sapientes et dixerunt: Perimet capita nostra coram rege. Et adiecerunt: Manifestemus Sindebarem esse sapientem ut dicta oris sui conprobant, qui vult filium Regis instruere super omnes sapientes. Tunc Rex dixit Sindebari: Sindebar facundissime, si feceris quod dixisti, vives; sin autem, morieris. Et Sindebar tulit omnia que erant sibi necessaria suo magisterio. Et Rex scripsit annum et mensem, diem ac horam et dedit ei puerum. Deinde Sindebar hedificavit templum iuxta desertum et pinxit in tecto astra et stellas et scripsit in parietibus omne lignum, et non erat cum eis, excepto uno eunucho sene qui ministrabat eis. Deinde studuit Sindibar breviter et comode instruere puerum, et pervenit ad tempus statutum. Et fecit eum sapientiorem sapientibus terre sue.