Latin · ~16 min
1.2
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.2
Not analysed yet
Post hec direxit Rex ad Sindibarem dicens: Ecce tempus statutum, nunc que est voluntas tua? Hiis auditis Sindibar misit ad Regem: Si placet tibi, domine Rex, crastino veniet ad te filius tuus sicut est desiderium anime tue. Audiens Rex letatus est vehementer et congregavit omnes principes terre et sapientes. |Et in illa nocte dixit Sindibar ad filium regis: Ego misi ad patrem tuum nuncium ut cras pergas ad eum, et non aspexi in astronomia quid patiaris. Nunc ergo in hac nocte videamus in astronomia. Tunc aspexit Sindibar in astronomia et cognovit quod si puer loqueretur usque ad . VII. dies, quod mori deberet. Hec videns Sindebar manibus se verberans dixit: Heu me, quid agam? Respondit ei puer et dixit: Quid habes, magister, aut quid vidisti? Et dixit ei magister: Vide tu in astronomia et cognosces, cur hoc facio. Tunc prospiciens puer cognovit ea que magister viderat et ait: Nolo ut irascaris, magister, quia, si mihi precipias ut . VII. mensibus os meum non sit apertum, tua precepta non erunt repudiata. Respondit magister et dixit: Ego misi nuncium ad patrem tuum ut cras ad eum pergas, quia tempus constitutum accessit quod fuit inter nos. Rex autem congregabit principes suos et sapientes. Tu vero cum nunciis patris tui ibis ante tribunal Regis, ego autem ero absconditus privatim. Tunc fecit magistri precepta et venit ante Regis presenciam et adoravit Regem. Videns autem Rex quod non esset cum eo magister suus, turbatus est valde et interrogavit eum, puer vero nihil respondit minime. Et similiter interrogaverunt eum principes, quibus nihil respondit. Et dixit Rex sapientibus: Quid dicitis de hoc? Sapientes dixerunt: Nunc, rex, Sindebar quesivit puerum ad instruendum et fortasse vidit cor eius clausum et dedit ei pocionem ad |aperiendum cor eius et potus presit linguam eius ideoque obmutuit. Ut autem audivit hoc Rex, vociferatus est vociferatione magna et amara et cepit agitare capud et evellere barbam, scindens vestimenta sua. Interea venit quedam puellarum suarum que creverat cum filio Regis, quam Rex amabat plus omnibus mulieribus, et dixit: Domine mi Rex, si placet tibi, concede mihi puerum, quia ipse diligit me sicut sororem suam; nam nunquam fuit illi ocultum quod michi non manifestaret. Unde forsitan suadebo illi in verbo et intelligam si mutus est an non. Cui dixit Rex: Tolle eum. Tunc duxit eum in thalamum et suasit illi in multis et intellexit puerum per sapientiam tacuisse. Dixitque ei: Relinque hec omnia. Cognosco enim quoniam non es mutus neque amens, sed pro facundia tui animi hec peragis. Ut enim cognosco quandam de puellis regis amas et cupis invenire locum quo secum sedeas et petere eam de rege ut ego. Unde coniungas te illi, quia hec est illa quam queris. Que enim in puellis regis similis mihi? Tu pulcer es, et ego pulcrior. Etenim pater tuus senuit, et non est iam fortitudo in eo ad regendum. Disponamus ergo fedus inter nos: ego interficiam eum, et tu solus regna tenebis, et ego uxor tua ero coniugata gaudio. Ut autem audivit puer hec verba. Comotus est valde et pre nimia ira oculi eius pleni sanguine sunt, strinsitque os suum dentibus et ait: Faciam hec tua verba amodo ad . VIII. dies omnibus nota. Tunc |prospexit puella iuvenis iram; qua nimis terita dixit in corde suo: Si ego non interficio eum in medio istorum septem dierum, me mori faciet. Et surrexit confestim et scidit vestimenta sua, rumpens capillos, scindens genas cum ungue, et magna voce clamans intravit ad regem et dixit: Rex magnifice, nonne dixisti filium tuum esse mutum? Quod mihi non videtur verum; nam hoc tam diu pro industria fecit donec me in cubiculum duxit, et mecum concumbere quesivit. Quo audito Rex turbatus est valde et accendens iram suam in filium ait: Ad inpudentiam mihi inputabitur, si hoc a me scandalum non eiecero. Hoc maximo dolore Rex comotus precepit gladiatoribus morti eum confestim tradere et caput eius ante presentiam suam portari.