Latin · ~14 min
1.52 to 1.54
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.52-54
Not analysed yet
Conpletis igitur septem diebus locutus est filius regis. Et ait patri suo: Excellentissime domine, usque modo mutus non fui, sed feci velle Sindibaris preceptoris mei, qui precepit mihi, ut usque ad septem dies non loquerer, quia ipse et ego ita vidimus in stellis. Et hoc idem dixerunt sapientes quia usque ad mortis terminum atingerem, cum in hiis septem diebus iussisti me capitalem subire sentenciam. Nunc autem, domine Rex, femina digna est morte, cum qua sapientes non ob aliud studuerunt pugnare nisi ut me liberarent a morte. Interea, pater mi, tibi et omnibus principibus glisco refferre fabulam. Quis enim valet resistere ingeniis mulierum? Dixit Rex et principes: Dic quod vis. At ille dixit: 20. Filii regis historia: Inclusa Quidam miles Galicus se esse cum quadam domina sepius sompniabat. Nunquam tamen viderat eam nec ubi moraretur sciebat. Et ipsa de milite similia sompnia habebat, |et unus formam alterius ymaginariam in mente conceperat, ac si mutuo se vidissent. Miles vero captus amore domine circuivit multas partes et tandem pervenit ad quoddam castrum in Yspania iuxta mare, in quo erat turris alta viginti clavatis firmata. Et aspiciens vidit in turris sumitate per fenestram feream dominam quam in sompnis se vidisse estimabat, et ipsa eodem modo militem recognovit et in signum amoris ei cyroticam proiecit. Quo facto miles querens occasionem illic remanendi ad dominum castri accessit et suum auxilium ei liberaliter optulit. Quo gratanter accepto ambo in eius inimicum irruerunt et ipsum occiderunt. Propter quod inter eos nimia familiaritate contracta concessit castellanus militi hoc petenti ut iuxta turrim sibi domum construeret ad manendum. Quo facto cum quodam magistro muri iurato ut factum proderet conposuit ut foramen secretum in pede turris faceret quod sigilato lapide clauderetur, per quod sibi accessus pateret ad dominam, et e converso illi ad eum. Et ecce dum quadam vice simul corporali solacio fungerentur, domina militi annulum suum dedit. Quod in digito militis maritus suus videns recognovit et ex hoc suspicionem non modicam erga militem concepit. Maritus autem volens de hoc certificari turrim apperuit. Miles vero per foramen via breviori pertransiens domine annulum redidit et reversus est. Cumque maritus viginti clavatas aperiens turrim ascendisset, annulum in digito domine invenit. Propter quod omnis cessavit suspicio. Altera die dominus castri cupiens venationis solacio recreari petivit a milite si secum venatum pergere vellet. At miles respondit: Quedam damicella a me quam plurimum dilecta heri de partibus meis ad me venit, cum qua oportet me post triduum repatriare: rogo ut amore ipsius hodie mecum prandeatis. Qui concessit. Dominus autem ante prandium venatum ivit, et interim miles foramen turris aperuit, et domina descendit, et pannos quos iam fecerat ad modum terre sue dominam induit et marito reverso huius rei inscio miles ad mensam posuit. Qui suspicatus eam esse suam uxorem comedere non potuit. Elevata mensa miles cum domino foras exivit et in turri domina intus manens habitum mutando proprias vestes induit et turrim per foramen intravit. Dominus quam cicius potuit turrim ascensit et ibi invenit dominam ut solebat. Cui dixit: Amasia militis tibi per omnia similis est. Et illa respondit: Pulchre sunt que sibi invicem assimilantur. Mane autem adveniente miles ad maritum accedens rogavit eum ut ipsum in desponsacione sue amasie asociaret. Qui concessit et inter alia proprie uxoris digitum tenendo militis annulum inposuit. Quibus peractis miles cum domina captata licencia navem ascendit et levatis vellis repatriavit. Dominus autem castri, qui militem et uxorem propriam iuverat sociare, reversus turrim ascendit et dominam non inveniens de fraude percepit et usque ad mortem contristatus |remansit. --