Latin · ~10 min
1.50 to 1.51
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.50-51
Not analysed yet
19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi Fuit quedam mulier habens virum senem, qui non dimittebat eam exire foras propter pulcritudinem suam. Illa vero, quia erat clausa, dolore moriebatur. Accidit autem ut rogaret virum suum quia volebat ire in domum magistre sue. Et dixit ei: Vade. Et illa ivit. Que dixit magistre sue: Domina mea, vade et invenias mihi hominem qui ludat ante me. Tunc magistra ivit et invenit unum gibosum tenentem cinbala et tynpanum et pro ludo accipiebat mercedem suam. Et duxit eum in domum. Videns autem mulier illa fecit eum comedere. Mandens itaque |gibosus cepit ludere et gratulari. Tunc induit eum femina serico vestitu deditque ei premia magna. Et abiit ille. Quod videntes alii gibosi dixerunt: Quis dedit tibi hec? Ille ait: Vocavit me quedam femina et lusi ei, et quia conplacui sibi, dedit mihi hec munera. Dixerunt illi: Vade et dic mulieri illi ut faciat nobis idem; sin autem, manifestabimus. Ille autem gibosus cucurrit et ait mulieri: Domina, sodales mei petunt venire at te cum iocis. Dicit illa: Veniant. Illi vero venerunt et comedentes ebrii facti sunt nimis (et) ceciderunt de mensa ob ebrietatem. Et ecce vir mulieris veniebat. Tunc mulier videns adventum viri sui dixit ancille sue: Proice eos in illam domum. Illa vera domus plena erat plumis, et proiecti in plumis submersi defuncti sunt. Veniens autem vir mulieris comedit et descendit de domo. Tunc femina dixit ancille sue: Curre velociter et invenias hominem portatorem qui prohiciat hos extra civitatem, quia mortui sunt. Et duxit femina unum Saracenum. Cui ait puella: Volo ut clam portes istum gibosum in mare et dabo tibi solidum unum. Respondit ille: Libenter. Tunc mittens illum in saccum ivit et proiecit eum in mare. Et veniens petebat solidum. Cui illa: Non, frater, quia quem credis proiecisse adest. Ait ille: Da mihi illum, et ego taliter eum prohiciam, ut non ultra revertatur. Et accipiens alium proiecit eum in alciori mari. Et rediens querebat solidum. Femina autem illa |extraxerat alium et dixit portatori querenti precium: Frater, quid me deludis? Tu dimittis eum in itinere: ipse regreditur huc. At ille: Domina, cur inponis mihi? Crede mihi quia in mare deieci eum, sed ut video ioculator est et bonus natator, et idcircho sic me falit. Sed tamen ego portabo eum et sic proiciam, ut ultra non regrediatur. Quid plura? Omnes deiecit in mare deceptus a femina. -Nunc autem, magnifice Rex, sagacitatem mulierum considera et emulacionem earum respice, et non interficiatur filius tuus dulcis. Anuit Rex eius eloquio et iussit non interfici filium suum.