Latin
24
Severin Göbel, De succino. s. l 24
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim dixisset primo succinum ex maris spuma Oceani septentrionalis gigni, sicut Pytheas &Timaeus concreti maris purgamentum esse voluerunt, mox seipsum corrigens non ex simpli ci maris spuma oriri (nam tunc maiori quantitate &vbique locorum col ligeretur) sed ex cetorum spuma pro dire affirmat, tum quod in ijs locis, vbi Phocae abundant, succinu vel ambra colligatur: tum quòd vbi Phocae desunt, nec ibi reperiatur succinum. Haec si vera sunt, tam facilè ei fuerat dicere Phocas vel fragrantia odoris allici vel praedae expectatione, maiori cum voluptate, ea loca vbi succini sunt scaturigines, amare &incolere. In Sudinorum enim Oceano, vix triginta à littore stadijs, sereno coelo, scintillare quiddam instar pellucidi bituminis in fundo maris piscatores narrant, quem in locum pisces magna copia conuolant, siue recreationis cau sa, siue quòd inde alimentum quaerant.