Latin
25
Severin Göbel, De succino. s. l 25
Unproofread scanNot analysed yet
Omne enim bitumen pingue, aëreum, &subdulce est: &succinum quidem tam animantibus quàm hominibus ipsis esse salutare, experientia multos edocuit. Tantò autem &dulcius &alimento aptius bitumen est, quantò purius &liquidius fuerit: quamuis pro pter lentorem &visciditatem pisces hanc materiam non concoquere posse, facilè crediderim, sed aliqua ex par te alterare. Ideo M. Paulus Venetus asserit, id in balenis ad insulam Madaigascar inueniri: nec Auicenna vel Psel lus, qui in mare è fontibus effluere sen tiunt, in piscibus reperiri negant. Et Serapio ait, Ambram è terra, quae sub mari est, oriri, non aliter ac fungi oriuntur ex ea quę eminet à mari: ipsamque partim fluctus &tempestatem vnà cum lapillis eijcere, atque ita colligi in littoribus: partim pisces deuorare, quos cum interfecerint, ex ipsis eximiGoogle mi. Sed eam quae in ventre reperitur, esse prauam: quae iuxta spinam dorsi, meliorem. Saepe etiam lacertae, viperae, vt Martialis dicit, pisces &oua piscium, succino inclusa, ac cum eo in lapidem mutata, reperiuntur.