Latin
32
Severin Göbel, De succino. s. l 32
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim assentior fluuium quendam esse Eridanum à barbaris vocitatum, qui subeat mare ad Septentrionem spe ctans, vnde electrum venire narratur. Haec etsi veteres tum Poëtae tum hi storici, tanquam fabulas lepidas proposuerunt, tamen nihil aliud significare voluerunt, quàm succinum esse lachryma populi arboris, cum Nymphas deflentes Phaëthontis mortem, in populos versas dicerent. Hanc veterum sententiam non vanis rationibus munitam, etsi non faci lè impugnauerim: diuersam tamen ab ista recitabo, liberum cuique concessurus iudicium, vt quiuis ipse, quaenam veritati magis conformis sit, ponderare &concludere possit.