Latin
33
Severin Göbel, De succino. s. l 33
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque succinum ex pingui materia con stet, omnes pinguium succorum differentias exploremus, quae ad tres ordines vel classes referri possunt. Nam quę pinguescunt, aut ex animantibus &ipsorum partibus orta esse, necesse est, vt σεαρ, πιμελη (id est, seuum, adeps &medulla ossium: aut ex succis resinisue arborum vel plantarum: aut ex terrę succis pinguioribus: pręter quas tres differentias haud quisquam plures ostendere poterit. De animantium sanè tam terrestrium quàm aquatilium pinguedinibus certò constat, tam experientia quàm rationibus, nunquam eas in tantam duriciem coire posse vt lapidescant. calore enim attenuantur &magis fun duntur, quàm vt inspissentur, quocunque elixationis vel assationis genere vsus fueris: frigore verò cogi &condensari multò minus poterunt, cum ex calida, tenui, &aërea substantia con flatae sint: quae praeter exiguam consistentiam, nullam amplius crassitiem &firmitudinem admittunt aut recipiunt. Absunt enim partes terrestres, quibus niti, adhaerescere, &fortiter permisceri tenuiores ad constituendam duriciem &compactionem debebant, quomodocunque causas efficientes duriciem accommodaueris. Impossibile etiam esset, ex animantium pinguedinibus tantas colorum differentias oriri, quantas succini species esse deprehendimus. Neque igitur ex Phocis neque ex alijs pinguedinibus succinum generatur, sed aut ex terrae pinguiori succo, aut ex resinis arborum, vel herbarum gummate ortum habet.