Latin
43
Severin Göbel, De succino. s. l 43
Unproofread scanNot analysed yet
Talis terra pinguis, nigra &ponderosa, &ita lenta vt vomeribus vix satis sit peruia, est in peninsula Sudinorum, cuius terrę succus fortassis bituminis materia fit post varias coctiones &al terationes, quas à calore subterraneo sustinet. Prussia enim non caret ignibus subterraneis, cum variae pyritidum aliorumque metallorum species in ea inueniantur: Est itidem verisimile ad littora Sudinorum ignem subterraneum contineri. adest enim pinguedo terrae, quae potest fieri alimentum ignis. adest etiam terrae densitas à fluctibus maris impressa, quae calorem cogere potest, ne erumpat vel dissipetur. Ter tio cauitates quoque subesse verisimi le est, in quibus calor vel ignis subter raneus recipiatur, foueatur &conser uetur. maritimae enim terrae omnes pertusae sunt, magis quàm mediterraneae aut remotiores à mari. ac plerunque habent laxos &patentes alueos: intra quos etiamsi aqua recipiatur, ta men non extingui ignem illum necesse est in nostro litore. nam istius bituminis natura est, vt semel accensum, aquae interuentu magis ardeat: oleo ve rò, vt quidam putant, restinguatur.