Latin
44
Severin Göbel, De succino. s. l 44
Unproofread scanNot analysed yet
Liquefactum igitur bitumen, interno terrae calore, vel sponte per suos alueos in mare fluit &extillat, vel ma re lambens secum ex venis terrae effert &educit, vel copiâ succedentis succi Inteprotruditur atque egeritur. rim verò, dum in mari densatur atque coagulatur, frigus exprimit tenues &oleosas partes, quę in superficie aquę instar olei fluentes ad ista littora tran quillo mari non semel visae sunt: reliqua materia crassior fundum obtinet: non secus ac fit in destillationibus per descensum, vbi oleum aquae subiectae innatat.