Latin
47
Severin Göbel, De succino. s. l 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum autem multiplices petrolei differentiae sunt, ita multiplici quoque &vario discrimine, put materia purior, tenuior vel crassior est, colorum differentiae in Succino generantur &prodeunt. Pellucidi varij gradus &ordines fiunt, non tantum pro humoris dilutione, &ma teriae multipliciter variantis subtilitate: sed etiam pro intensione aut remissione caloris: &prout vel à flamma, eaque nunc puriori vel impuriori, vel ab exhalatione tantum bitumen resoluitur.