Latin
46
Severin Göbel, De succino. s. l 46
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam verò calida &humida loca putrefactioni sunt in primis obnoxia, in subterraneis istis cauitatibus omnis generis insecta, quae ex putrefa ctione fiunt, generari dubium non est. Nam &anfractus varios in illis cauitatibus non absurdè statuere possumus, qui puriorem terram dulci aqua permistam contineant: quae vel quiete vel halitibus incalescens, putrescit, &generandis animalculis ma teriam suggerit. Porrò quemadmodum Succini oleum vetustate se ipso crassius fieri &in spissari quodammodo vidimus, po steaquam tenues &igneę partes exha larint: ita enim aetate lentescit, vt ad bituminis liquidioris consistentiam redire videatur: ita dixerim purissimum Succinum, &quod maximè pellucidum est, in specubus subterraneis ex oleosis bituminis vaporibus altiùs sublatis generari. Etsi verò multi petroleum seu naphtham crassescere posse negant (quod oleo succini odore, sapore, consistentia, colore &viribus respondet) tamen &arte quadam, &peculiari naturae opificio inspissari posse facilè dixerim.