Latin
55
Severin Göbel, De succino. s. l 55
Unproofread scanNot analysed yet
Candidum succinum itaque rarissimè videmus esse fossile, quòd à crassa &terrestri salsedine impressionem nullam sustineat. Reliquae etiam differentiae tantò rariores inuentum sunt, quantò facilius calor bituminosos succos, qui sine calore subterraneo generari nequeunt, depascitur &adurit. Quare videmus in ijs locis, vbi succinum fossile est, aquam simul contineri, qui calorem arcet. Experientia testis est, pellucidum Succinum calida exhalatione citra flammae adminiculum nigrescere, ac arte quodammo do in Gagaten conuerti.