Latin
56
Severin Göbel, De succino. s. l 56
Unproofread scanNot analysed yet
Bituminosi igitur succi quo sunt nigriores, &ex crassiori substantia constituti, eò maiori caloris impetu resoluentis &depascentis aëreas ac oleosas partes, existimandum est eosdem esse torrefactos: quanto autem plus ij aduruntur, tanto magis sulfureo succo imbuuntur. Primi generis ex his est Lithanthrax Germanis dictus Steinkol, vocabulo ex lapide &carbone composito, ceu lapideus carbo. Est autem talis carbo fossilis inter omnia bituminosa maxi mè ignobilis &omnium deterrimus, nullius in medicina vsus. Fabri ferrarij &aerarij carbonum vice illis vtuntur, qui verò subtilia opera efficiunt, his non vtuntur, propterea quod sua pinguiII.