Latin
LIBER
Severin Göbel, De succino. s. l 58
Unproofread scanNot analysed yet
nam in Mi senae celebri monte carbonum, qui abest à Zuicca oppido passus duo mil lia quingentos, venam carbonum reperientes plerunque ardere comperiunt: vbi carbones quos ignis absumit, terra in caminos incidente, extincti in nigrum puluerem mutantur: qualis etiam videtur esse qui vltra Nigrum fluuium est per solitudines, quòd ex eo emineant exustę cautes, quod Sue tonium Paulinum prodidisse autor est Plinius. Scribit quoque praestantissimus philosophus Georgius Agricola, ardere partim igne subterraneo car bones fossiles in ea Britanniae siue Albionis parte, quam à Scotis Germanis, qui in insulam immigrarunt, Scotiam appellamus, effodi advigesimum lapidem ab Edinburgo in loco Ericeti Deisertij, quem aream carbonum nominat.