Latin
LIBER
Severin Göbel, De succino. s. l 59
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam Ardens collis, dictus ita quod quondam arserit, tale bituminis genus nobis suppeditat: situs is est inter pagum Culmam Goos &oppidulum quod nomen habet ex accipitrum genere quos falcones nominamus, in tribus Elbogani locis circa Satelum pagum, &ad quintum lapidem à Dresda Misenae oppido, qua itur Friburgum ad dextera. Effoditur idem bitumem in Samo vt Xenocrates: iuxta Liguriam, vt Theophrastus scribit: in The sprotia: in Elide qua itur Olympiam per montem. Hos carbones Galen. describere videt, cum inquit: Lapides tabularum instar latos &nigros, ac qui in ignem impositi, flammam exilem emitterent, mul tos ex Coele Syria apportaui, generatos in colle, qui mare quod mortuum appel lant, circundant, &quidem ab ortu, vbi &bitumen gignit. odor etiam eorum lapidum erat similis bitumini. Sine dubio autem calidae altiùs sub colle isto bitumi noso manantes, bitumen abradunt &liquefaciunt, idque in lacum, in quo exiliunt, effundunt. Ad secundum genus referri po test terra γεώδης, item terra ampelitis &pharmaticis, quas puto, ni fallor, esse dibzy G Google friabiliores, sed pinguiores &minus compactas. De hac Dioscorides visus est loqui, cum ita dicit: Optima est ni gra exiguis piceae carbonibus similis, assulatim subscissilis, aequaliter splen dens: quae, si quid olei inspergitur, liquescit. Sed fortassis haec à priori parum differt. Ad tertiam classem Pissasphaltum referrem, cum retorrido &graui con stet halitu.