Latin
LIBER
Severin Göbel, De succino. s. l 63
Unproofread scanNot analysed yet
Talem prorsus materiam in nostro littore inueniri dixi antea, quam siue quis crudum succinum dicat, siue Pissasphaltum, non contendo. Suauitate odoris succino quidem non respondet, nec colore similis est, nisi quod interdum in nigredine purpurascit, sed plus pinguium spirituum tamen in se continet quàm Gagates. Manibus tractatum, statim mollescit, instar picis digitis adhaerens: leui deinde frigore rursus ad priorem consistentiam redit. Gagaten verò Gale. lib. 9. simp. sic describit: Est &alius lapis colore atro, qui vbi igni admotus fuerit, persimilem bitumini odorem exhibet, quem Dioscorides, nonnullique alij in Lycia inueniri prodiderunt, ad fluuium nomine Gagatem, vnde &ipsi lapidi nomenclaturam dicunt inditam. Plinius itidem lib. 36. cap. 29. lapidem gagatem nomen habere à flu uio testatur, &loci &amnis Gangis Lyciae meminit, &in Leucola expelli mari atque colligi. Nicander in Theriacis suis, Engangin &Gangit in vocat, à Gange Lycię ciuitate, vbi nidore docet gagatem fugare serpentes, propter odorem bituminis.