Latin
LIBER
Severin Göbel, De succino. s. l 64
Unproofread scanNot analysed yet
Aiunt aquis accendi gagatem, eundemque restingui oleo: Vnde Dioscor. docuit praeferendum in gagatum genere, qui celeriter accendatur, &odorem reddat bituminis. Effoditur etiam Gagates Sedunis in Gallia. Hunc Solinus quoque in Britan nia reperiri commemorat: item in inferiori Germania, maximè in ditione Leodiensi, &in eadem ad Aquisgranum. Thracius lapis cum niger sit, vt Euax Maurus scribit, &accensus odorem bituminis ex se emittat, adeò prauum &acrem vt nullae animantes, aut serpentes in eo loco manere possint, verisim le est hunc aut eundem esse cum gagate lapide, aut ex materia eadem quidem, sed paulò crassiori constare, praesertim cum tantus foetor non insit Gagati qualis in lapide Thracio requirit. Nicandri interpres dicit esse bitumen quod lapidis modo concreuerit.