Latin
LIBER
Severin Göbel, De succino. s. l 65
Unproofread scanNot analysed yet
Aqua inspersa, proinde ac bitumen, dilucidiùs ardet ac exuritur: oleo restinguit, teste Nicandro &Dioscoride. Inuenit in flumine Scy thiae cui Ponto nomen est. Dicitur au tem poëtice Threicius. Agricola Obsidianum lapidem eundem quoque esse credit cum Gagate, quod nigerrimi coloris sit &translucidi interdum, &quod in parietum spe culis pro imagine vmbras reddat. Sed Plinius inter vitra retulisse videtur: er go non est bituminosum quiddam. Samothracia insula, inquit Plinius, eiusdem nominis gemma dat nigram, ac sine pondere ligno similem. Est itaque nihil aliud quàm Gagates politus. tri buit enim ei Plinius colorem similem, ean dem leuitatem, &ligni similitudinem. Ad bituminosos lapides etiam aliae gemmae referri possunt. Antachates enim cum vritur, myrrham redolet. sic &Aromatites, qui ex odoris praestantia nomen inuenit, myrrham redolens, ex bitumine constat, teste Pli nio. traditurque ab eo gigni in Arabia &in Aegypto circa Pisas. Vbique lapidosa, &myrrhae coloris &odoris: ob id reginis frequentata. Myrrhites quoque gemma quae myr rhae colorem habet, attrita nardi odo rem spirans, existimatur esse bituminosa.