Latin
RANDO DOVREZ FLANDRO
Severin Göbel, De succino. s. l 67
Unproofread scanNot analysed yet
RANDO DOVREZ FLANDRO Insulano, pharmacopolae Lugdunensi, artis suae &omnis simplicium medicamentorum generis cognitione excellenti, Conradus Gesnerus 2. P. D. QVM typographus cuperet chartam hanc repleri, vt Epiphanij De gemmu XII. libellus, à charta noua inciperet, sicut &alij ferè in hoc volumen coniuncti, (quod consultò factum est, vt quem vellet quisque priore aut posteriore loco poneret) pro Corollario addidi pereruditi cuiusdam medici ad me Epistolam, non de Succino solùm, sed de omni Bitumine (cuius Succinum certè species est) &tuas etiam de Auernico Bitumine obserobseruationes. Id verò quicquid est tibi dicare volui amicißime Valerande: quoniam Aruernici bituminis magnam à te copiam iam.