Latin
RANDO DOVREZ FLANDRO
Severin Göbel, De succino. s. l 68
Unproofread scanNot analysed yet
pridem accepi: cuius muneris tui tempestiuè me haec adornantem reddita mihi Epistolae tua admonuit: qua cum etiam alias plantas raras, in Italia &Istria, marinas praesertim, à te collectas longinquis peregrinationibus tuis, pro liberali tuo in me amore, dono mihi mi sisti: &THERIACAE antidoti, quam nunc paras, nobilißimae specimen: hoc est, sim plicia aliquot medicamenta, quae in eius compositionem requiruntur pulcherrima aliquot lectißimaque addidisti: vnde ego tanquam ex vngue Leonem, vt aiunt, iudicans, antidotus tota, qualis sit futura, hoc est, optima perfectißimaque, qualis hodie sanè rarißima reperitur, facilè conijcio. Siquidem tu in omni sim plicium pharmacorum genere, multis iam an nis incomparabili studio &diligentia diuersis in regionibus, Germaniae, Galliae, Italiae atque Istria es versatus: &vndique amicos habes per quos optima quaeque medicamenta