Latin
EX EPISTOLA
Severin Göbel, De succino. s. l 74
Unproofread scanNot analysed yet
EX EPISTOLA TVA ADME, ANTE biennium ferè Lugduno data. PAucis ab hinc diebus ex Aruernio sum reuersus, quam res nouas deprehendendi studio, iam secundo lustraui. Ex ea peregrinatione mitto tibi Pissasphaltum, Naphtham, et Bitumen? quod etiam Gergoniae (quae Aruernis nunc Clarus mons dicitur) in fonte quodam suburbano nascitur. Cuius fontis aqua simulatque erupit, concrescit in lapidem, vti vero vultu indigenae affirmant: adeò vt per se pontem fabricata sit, quem ego hisce oculis vidi.