Latin
EX EPISTOLA
Severin Göbel, De succino. s. l 75
Unproofread scanNot analysed yet
Mea quidem sententia non indurescit aqua: quę subflaua, gu stu fatuo, nauseam mouens, tepidaque est: sed inaudita quaedam aquae admixta materia ad id miraculi edendum effunditur. Eius lapidis frustum tibi mitto. Quod ad Asphalti originem pertinet, scias, velim cliuum extare non admodum editum, aliquot rupibus exiguae molis assurgentem: in quibus medij insunt duo fontes, qui subatrae aquae non multum emittunt, cum co piosa Naphtha: quae primùm in Asphaltum, deinde in Pissasphaltu, tandem in Gagatem conuertitur. In imo monticulo est &alius fons, qui parum quidem Bituminis eijcit, at multò vberiorem aquam, quae Solis aestu indurescit in salem candidum. FINIS.