Latin
8
Severin Göbel, De succino. s. l 8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed istius preciosi balsami succum c videmus effugere nostras manus, &ce per meatus subterraneos luto sordiousque inquinatos labi &deuolui in ce mare fluctibus feruens, quorum tem ce pestate hinc illinc agitatus, tamdiu co concutitur, quoad frigiditate maris e concrescat, &eiusdem salsedine alteretur. Salsedo &amaritudo maris vincula &asperitatem legis, ac irae Dei imaginem significat, in qua veluti procellis oppressi tantisper fuerunt primi parentes &posteri, donec admiranda Dei bonitate, iterum in littus ac portum tranquillae conscientiae re stituerentur. Et ea restitutio fit per pro phetas &apostolos, qui sunt pauperculi piscatores, sicut ij, qui succinum ad littora protrusum colligunt. Nam in tota Prussia non est aliud genus hominum magis despectum &vile, quàm sunt isti miseri officiarij, qui ad succinum colligendum ordinati sunt: ij cum seruiles prope sint, "certatim concurrunt ex vicinis vicis, "tam noctu, quàm interdiu flante Fa„uonio, aut Cauro, aut Thrascia ven„tis, quibus ad littora succinum im"pellitur.