Latin
9
Severin Göbel, De succino. s. l 9
Unproofread scanNot analysed yet
Ingrediuntur itaque nudi mare, dum "adhuc feruet aestus, &fluctus interi"tum minantur: hauriuntque succinum „exiguis reticulis lino textis &affixis „ad anteriores longarum perticarum „partes, quae furcarum instar ita didu„ctae sunt, vt fermè vlnam vnam pateant. Miserabile autem est, miserrimosi„stos officiarios etiam hyberno tempo„ re cogi ad functionis suae executionem: „&nudos quidem mare ingredi, quod „ideo fieri dicitur, ne vestitos mare suis „procellis abripiat: quae certè natura „fluctuum ijs in locis esse solet.