Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur postquam Judaeis cedentibus, synagoga potiti sumus, nullus ex ea quicquam, non dico, abstulit, sed nec cogitavit diripere: omnia ejus ornamenta, exceptis libris atque argento, cum ipso pariete ignis absumpsit: libros sanctos ne apud Judaeos injuriam paterentur, sustulimus: argentum vero, ne vel de praeda nostra, vel de suo dispendio quererentur, ipsis reddidimus. Eversa itaque, cunctis Judaeis stupentibus, synagoga, ad ecclesiam cum hymnis perreximus: et auctori victoriae nostrae gratias referentes, effusis precibus poscebamus ut vera perfidiae antra Dominus expugnaret, et tenebrosorum pectorum infidelitas coargueretur a lumine.