Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec illi paululum territi, negavere factum: nostris affirmantibus ita se habere, etiam cum jurejurando renitebantur. Tunc ego, ut nodum coeptae contentionis abscinderem: Ubi res (inquam) oculis probari potest, juratione quid opus est? eamus igitur ad synagogam, et utrum pro vitio an veritate vestra nitatur assertio, vobismetipsis testantibus, comprobabitur. Pergere igitur ad synagogam coepimus, et hymnum Christo per plateam ex multitudine laetitiae canebamus: psalmus autem, qui mira jucunditate etiam a Judaeorum populis decantabatur, hic fuit: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum permanet (Ps. ix). Sed antequam ad synagogam perveniremus, quaedam Judaeae mulieres (ordinatione credo Dei) audaciam praesumentes, ut scilicet nostrorum lenitas incitaretur, lapides in nos ex superiori loco immanissimos jactare coeperunt: qui (mirum dictu) cum super confertissimam multitudinem, grandinis instar, descenderent, neminem nostrorum non solum ictu, sed ne tactu quidem vexavere. Hic agnis suis leo ille terribilis mansuetudinem paululum abstulit: omnes siquidem, reclamantibus nobis, saxa corripiunt, et pastoris commonitione posthabita, cum unum potius consilium cunctis zelus potius Christi quam ira suggereret, lupos cornibus impetendos censuerunt; quamvis hoc illius, qui solus bonus pastor est, nutu factum esse, nulli dubium sit. Denique ne cruentam gregi suo videretur praestitisse victoriam, nemo Judaeorum se contactum saltem fuisse, ne pro invidia quidem (ut mos est) simulavit. Sane quoniam omnimodis debemus vitare mendacium, unus ex omni Christianorum numero inventus est, qui cum Acham (Josue vii) illi similis esse vellet, qui sub Jesu Nave de anathemate spolia concupivit: nam servus cujusdam Christiani, solus, dum aliquid a synagoga diripere concupiscit, in lapidem offensionis incurrit. Quidam vero nostrorum, quasi adversus Judaeum, lapidem injecit: qui capiti ejus illisus, ut capitis sui, id est, Christi, meminisset, admonuit: quod vulnus, licet periculosum non fuerit, tamen et illum rapinae suae confiteri concupiscentiam compulit: et cunctos, ne similiter laberentur, praesenti terruit ultione.