Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec Meletius: Ego te (inquit), Innocenti frater, quem non solum Latinis, sed etiam Graecis litteris eruditum scio, et legem jugiter meditari, oblitum reor, quod per Ezechielem prophetam Dominus ait: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xii). Si enim legisti hoc, cur me fratris mei Theodori exemplo attrahi posse ad fidem Christi existimas? Habet ille animam suam, ita et peccatum suum: quod quidem peccatum mibi, si Dominum Deum non relinquo, non nocebit. Testor autem ilium, qui eduxit patres nostros de terra AEgypti, me, si hiemis violentia non obesset, abrepto quocumque navigio, nd quaslibet terras solum velle migrare: nec me possessionum amor, nec affectuum charitas detineret, quorum facilis mibi jactura est; tantum no Deum patrum meorum negare compellar. Quod autem consilio inutili ad civitatem remeandum decernis: miror te prudentissimum virum non animo providere, quid de nobis futurum censeas, si Theodorus columna synagogm nostrae, in quo omnem fiduciam reponebamus, apostatare compulsus est. Hoc ergo sanius est, ut eamus ad agrum meum, nec nos ultra Christianorum oculis ingeramus: possumus enim illic interim delitescere, donec opportuno tempore ad peregrina emigremus: quandoquidem in hac insula apud c… odium nostrae religionis increvit,. ut qui patriam non reliquerit, fidem patrum tenera non possit. Carthagine non voluntarium suscipiamus exsilium, ad quod (sicut res indicat) odiis civium, etiamsi nolumus, destinandi sumus? Hoc igitur consilio utriusque sententia confirmata, laborem destinati itineris arripiunt.