Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dum per angustissimum ingrediuntur callum, cogitationum tenebris lucem obcaecantibus oculorum: ipsum quem inscii sequebantur tramitem, perdiderunt, ut in locis desertis atque inviis remansere. Cum autem scinderentur sentibus, aut rupibus arcerentur [Forte vepribus lacerarentur], postquam corpus suum longis foedavere vulneribus, ad tantam primo quidem auxietatem, deinde etiam ad desperationum atque formidinem venere, ut compellerentur fateri, se ea judicio Dei justo ob incredulitatem perpeti. Igitur nomen Christi, quod ante se ultro ingerens repellebant, laceratis jam cruribus, invocantes, semitam, quae eos contra voluntatem ac propositum suum ad oppidum retraxit, corripuerunt: sed cum ad civitatem inviti ac trepidi pervenissent, curiosius omnia percunctantes, audierunt Theodorum etiam nunc Judaeum esse, nec ullam, sicut existimaverant, populi Christiani pertulisse violentiam. Stupentes autem, et quod ipsis acciderat, non credentes, ad domum Theodori iter dirigunt: ubi cum cos, jam pene exacto prandio, ille excepisset, illico inquirit causam, cur a se et a civitate abscessissent; universumque ordinem gestae rei, magis cum risu, quam cum admiratione cognoscit.