Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.27
Unproofread scanNot analysed yet
Verum eadem die, qua Meletii uxor amaritudinem incredulitatis abjicere ex melle compulsa est, eadem, inquam, die, qua memorata filia Israel, quasi in deserto posita, ilium antiquum Mara lacum (Exod. xv), injecto Crucis ligno, obdulcescere persensit: ita mirilico vereque coelesti omnis Ecclesia odore fragravit, ut praesentiam Spiritus sancti, quam et ante jam aliquoties, sed paucissimi senseramus, fraternitas pene universa sentiret: et mirum cunctis illud fuit, quod per eosdem dies, serena propemodum jugiter permanente, creberrimi imbres demittebantur, et paulatim venientes ad fidem Christi Judaeos pluvia praecedebat: ita ut hoc animadvertentes, vulgo inter nos et quasi joculariter diceremus: Eccc jam pluit, scitote quoscumque Judaeos ad Christi fidem accessuros. Mirum dictu, frequenter, dum adhuc talia loqueremur, a quibusdam Judaeis fidei janua pulsabatur: nec immerito, sicut scriptum est: Pluviam voluntariam segregabit haereditati suae Dominus (Psal. lxvii). Desuper erant feminae, quae in odorem unguentorum Christi currere recusabant.