Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Innocentii illius, cujus supra fecimus mentionem, matrona cum prole sua, venerabilis (sicut fama est) vidua, illico ut Innocentium sororis conjugem conversum esse conspexit, navim conscendit, non solum permittentibus, sed etiam suadentibus nobis; quia ad fidem Christi nec verbis, nec miraculis flecterentur. Uxor autem Innocentii per quatuor fere dies verbum salutis, quod ingerebamus, obduratis auribus recipiebat. Haec cum omnem respuens medicinam, insanabili incredulitatis valetudine opprimeretur, nullisque Innocentii conjugis vel minis, vel precibus, vel lacrymis moveri posset; universa, Innocentio rogante, ad domum in qua habitabat, fraternitatis multitudo convenit, habens magnum dolorem animi, quod tantae laetitiae plenitudini una mulier obsisteret, quia jam soror ejus manifeste putabatur. Cum igitur diu cassa verba surdis auribus ingerentes, nihil profecissemus; ad cognitum orationis praesidium convolavimus; precesque quas humana repellebat impietas, ad coelestem misericordiam vertimus. Itaque usque in horam tertiam ferme hymnorum et orationum praeliis adversus Amalech (Exod. xvii) hostem Jesu ducis nostri sudavit exercitus, Inde cum jam pene (quod fatendum est) desperantes, abscessionem moliremur; resumptis rursum viribus, orationem cunctis indiximus; soloque strati, diu flevimus: et cum in consummatione orationis, Amen, populus acclamasset; el illa credere se, et Christianam fleri velle, subjunxit. Nos itaque, hac etiam a diaboli laqueis eruta, laeti ad habitacula nostra perreximus.