Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
Sane per hos, quibus haec gesta sunt, dies, ante initium Quadragesimae, Paschae a nobis celebrata est festivitas: quingentas siquidem et quadraginta animas ad Ecclesiam constat adjectas. Inane autem et supervacaneum non reor, ut cum multa propter infinitam copiam praetermisero, in fine commemorem, neminem ex tanta Jammonensis populi multitudine, qui per triginta millia passuum ante tot dies venerat, aut curam domus suae, aut provisionem substantiae, aut desiderii affectum huic operi praetulisse. illud magis mirum, gaudendum est, quod ipsam Judaicae plebis terram diu inertem, nunc autem recisis incredulitatis vepribus, et recepto verbi semino, multiplicem fructum justitiae germinare conspicimus: ita ut nobis in spe tantorum novalium gaudeamus, unde insignem perfidiae eruimus silvam, illic fertilissima fidei opera pullulare. Primum enim ipsa synagogae fund …enta evertere, deindo ad novam basilicam construendam non solum impendia conferunt, sed etiam humeris saxa comportant. Haec beatitudo vestra die quarto nonarum Februalium virtute Domini nostri Jesu Christi ar repta, octo dicbus ab eodem consummata esse cognoscat, post Consulatum domini Honorii undecimum, et Coustantio iterum victore. Quamobrem si indigui et peccatoris verbum dignanter admittitis, zelum Christi adversum Judaeos, sed propter Deum, corumdemque perpetuam salutem, suscipite. Forsitan enim jam iliud praedictum ab Apostolo venit tempus, ut plenitudine Gentium ingressa, omnis Israel salvus fiat. Et fortasse hanc ab extremo terrae scintillam voluit Dominus excitari, ut universus orbis terrarum charitalis flagret incendio. Hactenus, Severi episcopi epistola: missa enim (ut diximus) haec ad cunctos Christi fideles, inter alia loca, etiam Uzali in Africa, ubi Evodius episcopus erat, lecta est, ut ante meminimus.