Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
Sequenti, id est, octava demum die, qua veneramus Jammona, remeare statuimus, optima praeclarae victoriae gaudia reportantes: sed cum jam in procinctu itineris constituti, civitate digrederemur, Dominus populo suo, quasi pro viatico, gaudium, quod solum deesse videbatur, adjecit. Affinis siquidem Innocentii illa vidua de pelago reducta est: quae subito se meis genibus advolvens, fidei nostrae auxilium cum lacrymis deprecabatur. Cui ego: Cur (inquam) mulier tanta animi levitate fratres tuos deserere voluisti? Ad haec illa: Et Jona (inquit) propheta a facie Domini fugere voluit, et tamen voluntatem Dei, licet invitus, implevit (Joan. i). Suscipe ergo lu non solum me, sed et istas orphanas, et Christo eas nutri. Et hoc miserabiliter acclamans, duas filias suas parvulas mihi cum fletibus ingerebat. Quis non prae gaudio flevit? Cui non extorsit lacrymas laetitiae magnitudo? Suscepi plane ovem, quam ex omni numero solam errasse putabamus; eamque cum gemino fetu ad Christi ovilia revocavi.