Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Pendente igitur praelio, nos quidem qualia praeparaverimus arma, subditum huic epistolae commonitorium probat; quod quidem non pro quorumdam instructione edi voluimus (quippe quia ea penitus egemus, et quam a beatitudine vestra magis speramus), sed ut animadverti possit, non minimam nos sollicitudinem secundum modulum possibilitatis nostrae suscepti habuisse certaminis; Christum vero, cujus regnum non in sermone, sed in virtute est, nobis ne verbum quidem proferentibus, suis omnia viribus consummasse, et absque ullo sudore certaminis exercitui suo hanc, quam nemo aut optare audebat, aut sperare poterat, victoriam concessisse. Judaei igitur exemplis se Machabei temporis exhorttantes, mortem quoque pro defendendis legitimis suis desiderabant. Itaque non solum libros revolvere, sed etiam saxa, sudes, jacula omniaque telorum genera ad synagogam conferre coepere, ut Christianorum aciem virtute sancti Spiritus munitam (si ita res posceret) etiam corporis viribus propulsarent.