Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Interea dum hi apparatus gererentur, magnoque altrinsecus studio futurum instituitur bellum; utrinque exercitus inenarrabilibus et absolutissimis somniis commoventur: quorum si nullam penitus facerem mentionem, non minimam videbor partem divinae gloriae operuisse. Sic enim S. Apostoli Pauli somnium Lucas (Act. xvi) sacre historiae inseruit, dicens, virum Macedonem astitisse in visione noctis, orantem ut juvaretur ab eo; et hac Apostolum visione praemonitum, itineris alio destinati cursum ad Macedoniam convertisse. Quanto itaque Domini nostri Jesu Christi major est gloria, quod id minimis atque indignis famulis revelare dignatus est, quod etiam beato Apostolo demonstratum Scriptura celare noluit Igitur brevitatis causa, ne beatitudini vestrae fastidium fortasse gignatur, duo tantum somnia inseram.