Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Apud Judaeos quoque miro divinae dispensationis ordine, ut et nominis Theodori, et officii mei in uno homine societas, conveniret, Theodorus qui summus sacerdos perfidi populi erat, somnium, quod viderat, non solum Judaeis, sed etiam propinquae cuidam matrifamilias primariae ipsius civitatis, multisque etiam aliis Christianis, ante non parum quam adimpleretur tempus, bis sermonibus propalavit: Eunti mihi (inquit) in synagogam, duodecim viri manus obvias obtulerunt, dicentes: Quo vadis? leo illic est. Cum ergo, audito leonis nomine, trepidare coepissem; locum tamen, dum fugam paro, unde introspicerem, reperi, et vidi monachos illic mira suavitate psallentes: major mihi pavor illico adjectus est; et nisi in cujusdam nomine Ruben ingressus fuissem domum, et inde ad matrem propinquam cursu praecipiti convolassem, nequaquam curam mortiferi terroris evasissem. Illa me exanimem sinu suo confovens, a discrimine pariter et a metu eripuit. Hoc ejus somnium valde clarum est, et interpretatione non indiget. Quis enim leo, nisi ille de tribu Juda radix David (Apoc. v)? Quae propinqua illa, nisi de qua scriptum est: Una est propinqua mea (Cant. vi)? Illud ergo solum videbatur obscurum, quod in domum Ruben Judaei, a leone cum terreretur, ingressus est: quod quidem nobis postmodum ab ipso leone, qui terruit, ut salvaret, evidentissime expositum est: quod dehinc suo explicabimus loco. Nunc autem coeptae rei ordinem prosequar.