Latin
Severi Episcopi Epistola De Judaeis
Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Jammonensi civitate ad profectionem famulorum Christi multitudo convenit, quae in ipso oppido putabatur consistere: tantaque difficillimi itineris laborem alacritate confecit, ut triginta millia passuum jucundius transvolaret, quam si ad suburbanum aliquod amoenissimum ad convivia epulaturi vocarentur. Igitur Magonam pervenimus. Statim ego, missis clericis, adventum meum Judaeis nuntiavi, et ut Ecclesiam sanctam accedere dignarentur, poposci. Illi autem inopinatum nobis nuntium remittentes, mandaverunt, ecclesiam sibi (ne, credo, polluerentur) ingredi die eadem non oportere: esse enim diem sabbati, cujus festivitatem suis illi actibus corrupissent. Rursum ego expetivi, ut me ad synagogam, si mallent, opperirentur, quandoquidem ingressus ecclesiae pollutio videretur: non utique eos n nobis in die festi sabbati ad opus servile compelli; futurum autem honestissimum de lege conflictum, nec excitandas lites et fabulas esse miscendas: aut, si non astute certamen fugerent, et simplicem afferrent excusationem, ostenderent praeceptum, quod in co die sermonem conferre prohibitum sit. Ad haec cum illi in omnibus contradictionem obstinatissimam retulissent, tandem illius leonis terrore compulsi, ad domum, in quam hospitio accesseram, confluxerunt. Ibi ego: Quaeso (inquam), fratres, quare quasi adversus latrones, praesertim in civitate Romanis legibus subdita, acervos saxorum, omniaque armorum genera congregastis? Nos acquirere cupimus, vos perdere desideratis? Non est (quantum arbitror) aequum, ut tam varia lite alterutrum laboremus: vos vero (ut video) sititis nostrum sanguinem, nos vero vestram salutem.