Latin
Lines 8.107-8.158
Severus Malacitanus, In Evangelia librorum fragmenta 8.107-158
Not analysed yet
Ex illo Christum tractabant perdere seui.
Et quoniam Lazar multos huic credere fecit
Effectu<s> uiuus facto mordente malignos,
Hunc quoque disponunt morti damnare nefandi.
Interea Christus propriis haec insuper addit
Discipulis: "modo nunc Sion ascendimus, atque
Omnia conplebunt saeui sub mente nefanda
De me scripta piis: tradant nam gentibus ipsi,
Quae me confundent tormentis nexibus et post
Damnabunt morti, sed tertia luce resurgam."
Ipse quidem propriis dicebat cuncta futura,
Sed non senserunt illi praesagia Christi.
Iamque propinquabant portis splendentis(==SPLENDENTI-S) Iericho,
Quo primum fuerat meretrix, quae mente benigna
Sese seruauit propria cum gente relicta
Incolumis, murosque tuba cum perderet: intus
Bacchabant hostes, ipsam liquere, benignam
Experti, quam nulla ducis flexere minantis
Verba, sed egregio facto delusit iniquos.
Hanc disturbatam quondam praecepit Hiesus
Sic bustam remanere nec hanc repararier umquam
(Nomine nam luna Graeco quaerente uocatur)
Falsa deum credens uaria contagia lege
Extingui dixitque suis: "si fecerit ullus,
A supero capiet sceleris condigna", fuitque;
Nam post effecta poenam condente creauit.
Ipsa manens lymfas habuit, quae peste necabant
Progenitos omnes, quas post purgauit Eliseus(==ELISE. US)
Cum sale demonstrans Christi propiare ministros,
Qui lymfis mundi detergent crimina cuncta.
Bartimias illic orbus sic prope(==PRO+PE-) sedebat,
Timaei natus. sonitu perculsus et iste
Pergentis populi coepit perquirere, quidnam
Turba foret, dicuntque illi transire Hiesum.
Qui tum proclamans fatur: "iustissima Dauid
Progenies, miserere, precor!" multique suadent(==SUADENT),
Vt taceat, crebroque magis clamabat at ille.
Flectitur his dominus uerbis gressumque repressit
Atque uenire uirum iussit. mandata peragunt(==PE-RA+GUNT)
Ex populo suadentque uiri gaudere, quod ipsum
Adfore praecepit. letus tunc ille reliquit
Vestimenta diu studens uenitque; rogatque:
"Quid tibi uis faciam?" "pande mea lumina" fatur.
Respondit: "pande! saluum te reddidit alma
Ipsa fides." qui mox dominum cum ple[be
Luminibus saluis sequitur super[umque
Cum populis, factum clarum quos [
His cunctis dominus portas intraba[t(==INTRABA-T) Iericho
Tum cupiens uidere prior de p[lebe telonum
Nomine Zacheus, cum se non posse [
(Paruus enim fuerat) caricem per[rexit, ut ipse
Elatus dominum uenientem uert[ice spectet.