Latin
Lines 8.55-8.106
Severus Malacitanus, In Evangelia librorum fragmenta 8.55-106
Not analysed yet
Hunc quoque sanare. Christus sub corde uolutans
Humanos sensus lapide perspexit opertam
Speluncam praecipitque(==PRA: ECIPITQVE) uiris de plebe sequente,
Vt tollant lapidem. quum foris(==FO+RI+S) ire iacentem
Volebat, uoluit(==VOLUIT) primum cognoscere cunctos,
Quod fuerit uere defunctus. corpora namque
Iam resoluta suam perdebant tabe figuram
Atque cutis fluxa taetrum praebebat odorem
Inmundusque haustus pingui glomeratur ab estu.
Tum Martha: "putidum quarto sub lumine corpus
Quid prodest monstrare polo?" tunc ipse refellit:
"Crede modo uideasque dei fulgentia facta."
Iussa dei fecere uiri lapidemque reuoluunt.
Tum moras innectens Christus, quo credere cuncti
Mortuum esse uirum possint sub naribus ipsis
Foedam captantes pestem, quam clausa coacta<m>
Fundebat spelunca diu, uotaque peragit(==PE-RA+GIT).
Quis bene completis cunctos cum sensit habere
Argumenta uiri clara, quod mortuus esset,
Euocat hunc uerboque fugat mortemque luemque
Et uiuum cinctum busto prodire necatum
Luminibus clausis fecit cum ueste ligatum.
Quod factum stimulans cunctos laudare coegit
Cernentes hominem nuper sub morte fluentem
Et putidum pedibus procedere ueste ligatis
Et clausis oculis mox mox reperisse foramen
Spelunce uerbo domini monstrante regressum.
Soluere quem iussit dominus. qui pergere plane
Coepit in egregium formatum corpus honorem
Ostentans, quod cuncta ualet, qui cuncta peregit.
Hoc facto multi credebant undique Christo.
Atque Farisaeis quidam dixere superna
Facta dei, trepidique simul glomerantur in unum
Grammatici coetusque sacer, quos inuida mentis
Exacuit stimulans saeuo sub corde uoluntas,
Tractabantque simul: "quidnam faciamus, eo quod
Multa facit claraque diu? quis credere cuncti
(Et licet inuiti) factis coguntur. aborret
Propositis hominum mens et populatur ab actis.
Que<m> si linquamus, nemo subsistere possit,
Sed multi credant factis mulcentibus omnes.
Romani super haec uenient templumque locumque
Arripient nostrum." Caifas clamat in illis
Antistes habitus, cum sic tractare uidebat:
"Saepe ego sic mecum tractans haec omnia uerba
Et religens animo sensus factisque rependens
Inuenio prodesse unum pro plebe necandum
Obiectare magis quam nos deperdier omnes."
Inprudens haec dicta dedit tam sancta sacerdos,
Quod Christus populos propria sub morte nouare
Disponebat, et haec aliter non ita(==I+TA-) locutus
Egregium facinus dixit non sponte futurum.