Latin
Dialog 2, Chapter 7
Severus, Sulpicius, Dialogi 2.7.4
Unproofread scanNot analysed yet
uerumtamen quia occasione huius exempli male usuros esse aliquos arbitraris, illi uero felices erunt, si a disciplina exempli istius non recedant. uideant enim, quia Martino semel tantum in uita iam septuagenario non uidua libera, non uirgo lasciuiens, sed sub uiro uiuens, ipso uiro pariter supplicante, regina seruiuit et ministrauit edenti, non cum epulante discubuit :nec ausa participare conuiuium, sed deferebat obsequium.