Latin
2.7.5 to 2.7.6
Severus, Sulpicius, Dialogi 2.7.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
disce igitur disciplinam: seruiat tibi matrona, non imperet, et seruiat, non recumbat: sicut Martha illa ministrauit Domino, nec tamen est adscita conuiuio: immo praelata est ministranti, quae uerbum potius audiebat. sed in Martino ista regina utrumque compleuit: et ministrauit ut Martha, et audiuit ut Maria. quodsi quis hoc uti uoluerit exemplo, per omnia teneat: talis causa sit talisque persona, tale obsequium, tale conuiuium, et in omni uita semel tantum.