Latin
2.5 to 2.8
Severus, Sulpicius, Epistolae (Tres) 2.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
nec multum post sanctum Clarum presbyterum, discipulum illius, qui nuper excesserat, uideo eadem qua magistrum uia scandere. ego inpudens sequi cupiens, dum altos gressus molior et conitor, euigilo: somnoque excitus congratulari coeperam uisioni, quam uideram, cum ad me puer familiaris ingreditur, solito tristior uultu loquentis pariter et dolentis. quid tu, inquam, tam tristis loqui gestis? at ille duo' inquit cmonachi modo a Turonis adfuerunt: domnum Martinum obisse nuntiant'. concidi, fateor, obortisque lacrimis fleui uberrime. quin etiam dum haec ad te, frater, scribimus, fluunt lacrimae, nec ullum inpatientissimi doloris admitto solacium. te uero, ubi hoc mihi nuntiatum est, participem esse uolui luctus mei, qui eras socius amoris. ueni ergo ad me statim, ut pariter lugeamus, quem pariter amamus: quamquam sciam uirum illum non esse lugendum, cui post euictum mundum triumphatumque saeculum nunc demum reddita est corona iustitiae. sed tamen ego non possum mihi imperare, quin doleam. praemisi quidem patronum, sed solacium uitae praesentis amisi: etsi, si rationem ullam dolor admitteret, gaudere deberem. est enim ille consertus apostolis ac profetis, et, quod pace sanctorum omnium dixerim, in illo iustorum grege nulli secundus: ut spero, credo et confido, in illis potissimum, qui stolas suas in sanguine lauerunt, adgregatus agnum ducem ab omni integer labe comitatur.