Latin
Letter 2
Severus, Sulpicius, Epistolae (Tres) 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
nam licet ei ratio temporis non potuerit praestare martyrium, gloria tamen martyris non carebit, quia uoto adque uirtute et potuit esse martyr et ueluit. quodsi ei Neronianis Decianisque temporibus in illa. quae tunc extitit, dimicare congressione licuisset, testor Deum caeli atque terrae, sponte eculeum ascendisset, ultro se ignibus intulisset. . Hebraeisque pueris aequandus inter flammarum globos media licet hymnum Domini in fornace cantasset.