Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 3, lines 1.3.127-1.3.135
Sextus Amarcius, Sermones 1.3.127-135
Not analysed yet
Inquid enim 'Vidi per visum noctis, et ecce
Spectanti nubes hominis quasi filius est mi
Visus; is antiquum pervenit ad usque dierum,
Cuius in aspectu nequam gens obtulit illum;
Sed pater omnipotens, a quo processerat ipse,
Magnificavit eum regnoque et honoribus amplis
Sic, ut ei populi, quos orbis continet, atque
Cum tribubus linguę famulentur sitque potestas
Eius in eternum regnetque perenniter ipse.'