Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 3, lines 1.3.86-1.3.126
Sextus Amarcius, Sermones 1.3.86-126
Not analysed yet
Filius hoc domini est, quem natum in tempore scimus
In mundum, verum penes eternum genitorem
Ante satum, quam lux fieret seu tristis abyssus.
Dlud Micheas bene pertractans ait 'Et tu,
Bethlem, parva quidem Iudeę in milibus es tu,
Et tamen, Israel qui presit, prodiet ex te
Primevosque dies egressus prevenit eius'.
'Quando tuum non credo deum, cur non pereo mox?'
Ulcio currentem capiet claudo pede sontem.
Num, miser, ignoras, quid rex Babilonius inquit,
Quando tres pueros tepida in fornace vagari
Vidit, 'Nonne viros in fumum misimus amplum
Tres tantum, o proceres?' 'Tres, princeps optime, tantum.'
'En ego non iam tres, sed quatuor ire potenter
Huc illuc video flamma cedente, deique
Quartus non dubia portendit imagine natum.
Sydrac et qui sunt tecum servi omnipotentis,
Ocius ite foras; magnus vester deus est et
Filius eius, eisque potest obsistere nullus.'
Dixit et inmani iussit clamore silere
Diversos strepitus, sambucas, organa, sistra.
Ipse eciam in somnis, dictu mirabile, vidit
Scilicet absque manu lapidem de monte recisum.
Quid fuit hoc, nisi quod de vestre stirpis alumpna
Messias satus est sine crimine concubitoris?
Hic lapis est quondam reiectus ab edificantum
Insensatorum manibus, nunc angulus illum
In capite ostentat pariesque coheret eidem
Parte ab utraque. Quid hoc sibi vult, nisi quod reprobatus
Gentibus est olim, sed nunc compago duorum
Sedis in ethereę, muro dominus populorum,
Iudeis etenim gentes coniunxit amicas.
Hinc est, quod catus hoc Barachie filius infit
'Exulta, Syon, tuus ecce tibi veniet rex
Pauper eumque rudens ad te gestabit asellus,
Gentibus optatam pacem pius ipse loquetur;
Occasus quod habet, quod in Eois manet arvis
Occeanusque ingens circumfluit, hoc regit ipse'.
Et quod non solum lapsura regat, sed et illis,
Que sine fine manent nec torpor detinet ullus,
Presit, si dubitas, stipulare librum Danielis;