Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 3, lines 1.3.44-1.3.85
Sextus Amarcius, Sermones 1.3.44-85
Not analysed yet
Hic pro morte sua penis tradet locupletem
Proque sepultura dabit ignibus inpietatem,
Quatenus in mundo degens non egit inique
Nec dolus est ullus sacro eius in ore repertus.'
Cui non est fraus ulla, deum fateamur oportet.
Nam rex et vates David testatur aperte,
Quod gnatos hominum de siderea deus aula
Contemplans omnes ivisse per avia vidit;
Idem alibi affirmat, quia mendax omnis homo sit.
Ergo qui numquam declinavit, deus apte est.
Quod sit homo, constat, qui sevos sustinet ictus,
Nam res nulla potest cedi nisi corporea; ergo
Est deus, est et homo. Sed iunctus homo deitati
Non peccat, quia non culpam deitas capit ullam
Nec lux admittit pallentes vera tenebras.
Hinc sic per quendam de se deus ipse prophetam
Inquit 'Ego dominus non commutabor in evum'.
Hinc quoque sumptus aqua vester dux, filius Ambrę,
Quem deus archano legitur mandasse sepulchro,
'Iustus' ait deus est, rectus, merus atque fidelis'.
Factus homo deus est nec ob hoc a limite veri
Discessit, namque est vir. de quo psalmographus sic
Libri in principio 'Vir felicissimus', infit
'Qui se consilio non miscuit inpietatis
Inque via peccatorum non substitit inque
Pestifera non est visus sedisse cathedra'.
Hęc si tu sic esse negas, similaris eis, qui
Naiades, Driades, Nimphas Satirosque verentur.
Cur adamante tuum cor durius esse videtur?
Non strips est de rupe tibi, non te peperere
Ismarus aut Rodope, tu vere germinis almi
Progenies, nec adulor in hoc. Gens dura. memento.
Qui quondam fuerint abavi tibi quique parentes
Ante dies, quibus in terras descendit ab alto
Omnipotens et pro nobis verbum caro factum est!
Verbum, quo genitor firmavit celica summus,
Hoc verbum deus est, hoc et sapientia summi.
Que se in principio natam anteque tempora cuncta
Affirmat de patre deo genitamque, priusquam
Luciferum faceret, montes et stagna crearet,
Et se presentem, cum conderet astra, fuisse
Cumque parente suo sese omnia conposuisse.