Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 4, lines 1.4.185-1.4.200
Sextus Amarcius, Sermones 1.4.185-200
Not analysed yet
Nam contentus eis non est, quos iusta tonantis
Depulit ira polo, quia consensere magistro.
Demonas appellant; hi, toto quicquid in orbe
Patratur sceleris, suadent et tela furoris
Suppeditant: fraternum odium, cvilia bella,
Prestigium, fraudes, periuria, furta, rapinas.
Sensibus illudunt hominum numquamque fideles
Absistunt a calle boni seducere mentes.
Concessum tamen his non est penetralia cordis
Rimari, sed, dum deluso pectore sensus –
Gustus, odoratus, auditus, visio, tactus –
Blandicias sese iaculantur ad exteriores
Experti cordis tali oblectamine somnum,
Adveniunt ceptumque malum perducere temptant;
Horum sunt socii, quibus invidie scelerosa
Est bilis. Mordax bona dissipat omnia livor.