Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 5
Sextus Amarcius, Sermones 1.5
Not analysed yet
V. De invidia hominum in homines.
Quid struis, invidia? Cur illaquęas homines tot.
Cur tot ad umbrosum mortales dirigis Orcum?
Tu quondam in fratrem movisti brachia Cain,
Quod deus. ut ferri mavult sibi viva, maniplo
Agnum preposuit; tabescis honore propinqui,
Sed neque germano congavisura potenti.
Indignare, reor, quo quisquam te viciorum
Appellet minimam; doleas hinc, dissere, necne.
'Non equidem extremis cuneos ad prelia signis
Me ductare decet nec tela levissima mi sunt.
Quid virtutis habent tumor et lascivia vite
Quamve levis stragem balista libidinis infert,
Sola anima fusa cum ego possim deicere ambo?
Cunctas carnales queo sordes vincere fidam
Preter avariciam: cur ergo novissima, cur, sim?'
Hac inflammatus furia quicumque lacerna
Nobilium texta precioso stamine Serum
Primatem splendere videt, deflectit ocellos
Tamquam de foveis, ubi mingitur atque cacatur,
Vestiri satrapas vulgari canabe malens.
Sic frater fratrem; susceptum patre nepotem
Indutumque stola, rodens convivia, sprevit.
Quem semel apprendit, facit hunc marcescere livor
Ae linguam morsu commotę more liciscę
Debilitare truci. Viso pollente propinquo
Qui pasci artocreis velit apto pollice tortis
Murenis dulcique scaro mulloque trilibri
Et rigida ex auro pretexta infringere corpus,
Inspicit hunc livens, privignum ut iniqua noverca.
Ut murem cattus, mustela trucem basiliscum.
Verum precipue hoc liventem quemque fatigat,
Quod quemquam cernit sese virtute priorem,
Facundum, lenem. lepidum simul atque facetum,
Et cum vulgilevis parvi pendentibus ipse
Sit populis, plaudens quam dat plebecula, laudi
Invidet alterius. Fęno canis incubat acer.
Inde boum rictus admotis morsibus arcet
Bubus nan cupiens, quod sumere non potis ipse est.
Invidus infamis populique peripsima cum sit,
Quem non ipse meret, cruciatur honore alieno.
Quid de pauperifous sublatis stercore dicam?
Hos detestatur sandice crocoque decorus
Emulus ut frater fratrem pro se benedictum
Utque viri Ioadem prope ripam Adaris reprobati,
Arcessitque pares et nunc hiat iste remisse
'Dicite nunc, socii, cur me non vellicet, ohe,
Quod video illum illum tergo pernicis igene
Et lena viridi iocunda obducere membra,
Quem capre turpis membrana prius decoravit.
Nunc quos eiectos huc dira Sicambria mittit,
Aut qui deseruit longinque menia Thilę,
Seu fullo est aut phyltra parat seu saxifrice vi
Elicit urinam mordentem membra pudenda et
Marrubio tussim scabiemque celidonia aufert:
Huc veniat, mox ut fungus surgit vel hibiscus,
Predia dantur ei, fesces alteque curules;
Is nos indigenos deridet agitque retrorsum.
Fibula quanta, pape, quis nectit pallia clavus
Istius ignoti, patria qui nescio de qua
Huc macer et nudus venit! Quod non bene vertat!
Sed vos quid tanto cessatis symbola questu
Addere vel seriem mihi suggessisse diserti?'
Hec iactando caput male fido pectore quassat
Arvinam tenuans evanescente colore.