Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 6, lines 1.6.91-1.6.136
Sextus Amarcius, Sermones 1.6.91-136
Not analysed yet
Hinc hilares alii renovare nefas cupientes
Patrum, semiferis peiores Thracibus atque
Deterior crudis generatio prava Gelonis,
Que pre inmunditia fatinus describere duxi,
Adversus lignum convitia multa latrabant,
Hęc tandem dictis mendacibus adicientes
'Si libet et dulce est, forma repetamus in ista,
Quod nostris quondam a tritavis factum est Galileo.
Illi fecerunt eius canescere vultum
Sputis et collum colaphis pulsando rubere.
Transfixis demum manibus pedibusque nocentem
Affixere cruci, quod erat blasphemus et erro
Seque deum natumque deo falso memorabat;
Porrexere etiam sicienti fei et acetum,
Quin et acuta latus patefecit lancea eoque
Elicuit vitream commixto sanguine limpham.
Christicolis pascha est, sed nobis ludibrio sit.'
Talia iactantes lignumque cruci sociantes
Derisi secuere latus, sed protinus inde
Ut stabiliretur prius actum, aqua mixta cruori
Exiit, ampulla quam suscepere cadentem
Exsortes fidei morboque dedere gravatis.
Tunc divina salus hoc sanguine quosque respersos
Sanavit, cassos carnali lampade luce,
Surdos auditu, mutos sermone beavit,
Multos a lepra retraxit demonibusque;
Ante tamen cunctos datur hinc sensisse supernam
Virtutem gravidus membris paraliticus, eger,
Ex quo nativa processit matris ab alvo.
His propagatis infirmi convenientes
Passim, concreti stiparunt in synagogis,
Sanguinis ut sacri conspersio redderet ipsos
Incolomes. Tandem Iudei 'Fallimur', aiunt
'Fallimur; hic certe deus, hic est, quem Hieremias
In terris visum et conversatum docet esse'.
Seque catecuminos fieri tingique petebant
Abiciendo suas lavacri pro veste thiaras
Nostraque laudando prepucia. –Sed quoniam ista
Non sunt nota satis, sumamus, que tenet usus.
Quem non confortet lapsi reparatio Petri?
Quem non soletur deprense. ereptio mechę,
Gnarum, quod dominus prefert pietatem holocausto?
Quapropter cuncti feralis dogma Novati
Despicite et dominum conpuncto querite corde,
Cuius agi frenis libertas maxima, cuius
Mansueto servire iugo dominatio summa!